라틴어 문장 검색

pauper Opimius argenti positi intus et auri, qui Veientanum festis potare diebus Campana solitus trulla vappamque profestis, quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres iam circum loculos et clavis laetus ovansque curreret.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:13)
ab ortu lacum porticus intuetur, magis rotundatis fulta coluriis 1 quam columnis invidiosa monobilibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 10:1)
igitur hic tu, quantum recordor, citos iambos, elegos acutos ac rotundatos hendecasyllabos et cetera carmina musicos flores thymumque redolentia, nunc Narbonensibus cantitanda, nunc Biterrensibus, ambigendum celerius an pulchrius elucubrasti, apud aequaevos gratiam tuam, famam apud posteros ampliaturus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 2:1)
Domesticos deos, quos Lares dicitis, domestica potestate tractatis pignerando, venditando, demutando aliquando in caccabulum de Saturno, aliquando in trullam de Minerva, ut quisque contritus atque contusus est, dum diu colitur, ut quisque dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 4:1)
contis enim binis a prora prominentibus trullis ferreis multum conceptum ignem prae se portabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 126:2)
id ad circinum rotundatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장4)
Et dixit Dominus ad me: " Quid tu vides, Amos? ". Et dixi: " Trullam caementarii ". Et dixit Dominus: "Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere ei.
(불가타 성경, 아모스서, 7장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION